Lehrbuch der allgemeinen Geographie

Front Cover
Brockhaus, 1848 - 566 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 68 - Si tamen attentius rem consideremus, videbitur haec quaestio nondum absoluta et idcirco minime contemnenda. Omnis enim quae videtur secundum locum mutatio, aut est propter spectatae rei motum, aut videntis, aut certe disparem utriusque mutationem. Nam inter mota aequaliter ad eadem non percipitur motus, inter visum dico et videns.
Page 16 - Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer. Leo, Virgo, Libraque, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces.
Page 70 - In medio vero omnium residet sol. Quis enim in hoc pulcherrimo templo lampadem hanc in alio vel meliori loco poneret, quam unde totum simul possit illuminare?
Page 132 - Inter hanc caelumque eodem spiritu pendent certis discreta spatiis septem sidera quae ab incessu vocamus errantia, cum errent nulla minus illis. Eorum medius sol fertur amplissima magnitudine ac potestate, nee temporum modo terrarumque sed siderum etiam ipsorum caelique rector.
Page 301 - Et de aquarum natura complura dicta sunt : sed aestus maris accedere et reciprocare maxime mirum : pluribus quidem modis, verum causa in sole lunaque. Bis inter duos exortus lunae affluunt, bisque remeant, vicenis quaternisque semper horis. Et primum attollente se cum ea mundo intumescentes, mox a meridiano caeli fastigio...
Page 402 - Causant, qua terra concutitur, alii in aqua esse, alii in ignibus, alii in ipsa terra, alii in spiritu putavere: alii in pluribus, alii in omnibus his. Quidam liquere ipsis aliquam ex istis causant esse dixerunt; sed non liquere, quae esset.
Page 128 - Mentis meae tenebras; tan ta comprobatione et laboris mei septendecennalis in Observationibus Braheanis, et meditationis hujus, in unum conspirantium; ut somniare me, et praesumere quaesitum inter principia, primo crederem. Sed res est certissima, exactissimaque quod proportio quae est inter binorum quorumcunque Planetarum tempora periodica, sit praecise sesquialtera proportionis mediarum distantiarum, id est Orbium ipsorum.
Page 121 - Ante matutinum exoriens, Luciferi nomen accipit, . . . contra ab occasu refulgens nuncupatur Vesper.
Page 347 - ... solitariae venere, mergentesque navigia, et si in carinae ima deciderint, exurentes, geminae autem salutares et prosper! cursus praenuntiae, quarum adventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam ferunt, et ob id Polluci ac Castori iis nomina * adsignant, eosque in mari deos invocant.
Page 402 - Plurimum ad inveniendum contulit 3 qui speravit posse reperiri. Cum excusatione itaque veteres audiendi sunt. Nulla res consummata est, dum incipit; nee in hac tantum re omnium maxima atque involutissima, in qua, etiam cum multum actum erit,1 omnis tamen aetas quod agat inveniet, sed et in omni alio negotio longe semper a perfecto fuere principia.

Bibliographic information